monumenta.ch > Beda Venerabilis > 60
Beda, De Temporum Ratione, LIX. De quarta decima Luna paschae. <<<     >>> LXI. De die dominico Paschae.

CAPUT LX. Argumentum inveniendi eam. [

BRID. RAMES. GLOSSAE.---Oportet autem calculatorem quemque peritum decimas quartas lunas primi mensis, sicut et epactas lunae annuas retinere memoriter. Sed et si quis hos quoque argumento invenire desiderat, videat quot epactae lunares anni cuiuscunque computare voluerit. Si vis invenire terminum paschalem, vide epactam ad ipsum terminum paschae respicientem: quam si minorem quam quindecim inveneris, perfice ei eumdem numerum XV, computando ab XI Kalend. April. et in quo Kalendario idem numerus completus fuerit, procul dubio ibi terminus erit. Quando autem XV inveneris epactam XII Kalend. April. habebis terminum paschalem; si vero epacta maior fuerit quam XV, perfice eumdem numerum quadragesimum quartum, computando similiter ab undecimo Kalend. April. et in quo Kalendario ipse numerus fuerit perfectus, ibi erit terminus. Quando autem nulla fuerit epacta, ab undecimo Kalend. April. semper computandum est, donec decimus quintus numerus expleatur, videlicet usque ad Non. April.

]
SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Oportet autem calculatorem quemque peritum decimas quartas lunas primi mensis, sicut et epactas lunae annuas retinere memoriter. Sed [Om. et C.] et si quis has quoque argumento invenire desiderat, videat quot sint epactae lunares anni cuiuscunque computare voluerit, et siquidem XIIII aut XV sunt [Add. in C.], XI Calendarum Aprilium vel XII Calendarum earundem die decimam quartam lunam venire cognoscat, quia nimirum XI Calendarum suprascriptarum, sicut saepe dictum est, proprius est omnium locus epactarum. Sin autem pauciores sunt epactae, dimittat eas crescere per dies usque dum quartum decimum impleant numerum, et ibi se lunam paschae decimam quartam habere non dubitet.
2 Porro plures quindenario numero si habuerit epactas, et has usque ad tricesimum numerum, id est, ipsius terminum mensis per dies crescere sinat, et sic a nova luna inchoans, atque usque ad decimam quartam ex ordine percurrens, diem votis paschalibus aptum rite reperiet. Sed et hoc notandum, quia decima quarta luna si communis est, annus XI diebus prius; si vero embolismus, XIX [Add. diebus C.] tardius quam praecedente anno transierat semper redire consuevit, excepto uno duntaxat primo circuli decennovenalis anno, in quo propter rationem saltus lunaris XII diebus annotinum cursum praecurrere solet.